라틴어 문장 검색

Fides enim loco indiget ubi declarari et communicari valeat et is congruat et accommodetur ad id quod communicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:1)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)
41. Transmissio fidei primo loco per Baptismum contingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:1)
Baptismus forsitan tantum videtur esse modus quidam ad significandam fidei confessionem, actus paedagogicus pro iis qui imaginibus et gestis egent, quae tamen denique omitti possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:2)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
Ab initio igitur summarium itineris fidei praebetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:4)
Ita, per immersionem in aquam, Baptismus nobis de incarnata fidei structura loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:11)
Ad congruentiam inter Baptismum et fidem intellegendam, nobis sententia Isaiae prophetae operam praestare potest, quae in antiquis litteris christianis cum Baptismo est consociata:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:1)
Parvulus compos non est de actu libero quo fides est accipienda;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:2)
Fides intra communitatem Ecclesiae vivitur, in « nos » uti communitatem immittitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:4)
Haec Baptismatis structura pondus ostendit synergiae inter Ecclesiam et familiam ad fidem tradendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:6)
Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:7)
44. Sacramentalis natura fidei in Eucharistia suum culmen attingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:1)
Ipsa pretiosum est fidei nutrimentum, occursus cum Christo praesenti reali modo per supremum amoris actum, donum sui ipsius quod vitam generat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:2)
In Eucharistia bivium invenimus duorum axium in quibus fides suum iter percurrit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION