라틴어 문장 검색

et dixerunt ad eos: " Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장33)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)
Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장55)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장62)
et ait: " Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장14)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장39)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장42)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장37)
Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장47)
Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장10)
Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장15)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장27)
Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION