라틴어 문장 검색

cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 442:1)
et inde si decessero, in Africam transcendes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 467:3)
inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:2)
nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 508:1)
navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 536:3)
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 539:2)
inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 544:2)
varia inde pugna sequentes inter cedentesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 556:1)
quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiecto Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:2)
paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato volnere ad oppugnandas ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 608:1)
munitum inde locum frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 609:2)
haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 614:1)
inde conciliata clementiae iustitiaeque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 640:1)
inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 654:1)
in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 660:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION