라틴어 문장 검색

Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장6)
Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)
Marium fatigantem de profectione, simul et inuitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장2)
dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장6)
Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장11)
parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장57)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum leuia, alia aliis locis facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장2)
Id simulaueritne, quo improuisus grauior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장10)
Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optime et diligentissime omnium, qui eas res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장3)
Tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장4)
quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장4)
Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vince minus flagitiosum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION