라틴어 문장 검색

tum appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:2)
iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:13)
etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 3:1)
nihil minus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:2)
deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장1)
neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:4)
intellego quam scopuloso difficilique in loco verser;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:1)
nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:3)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:1)
Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:2)
parva enim magnis saepe rectissime conferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 1:2)
quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:3)
sed nihil difficile amanti puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장2)
sed in omni re difficillimum est formam, qui χαρακτη`ρ Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur optimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION