라틴어 문장 검색

Denique sive plus sive minus sive idem praestas, lauda vel inferiorem vel superiorem vel parem:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 4:3)
Nihilo segnius ego intentus in librum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:4)
video etiam multos parvo ingenio litteris nullis, ut bene agerent agendo consecutos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 4:2)
non numquam necessitati quae pars rationis est parui.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 7:2)
sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:2)
Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 1:1)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
Mihi autem egregium in primis videtur ut foris ita domi, ut in magnis ita in parvis, ut in alienis ita in suis agitare iustitiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:3)
Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 11:1)
nihilo minus tamen quaero, an postulare debuerim.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:4)
quam non obstabat illi, quo minus vir optimus videretur, quod erat optimus filius!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:6)
Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:3)
Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:1)
Sed puto me non minus male saltare quam legere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION