라틴어 문장 검색

itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 371:1)
ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:2)
diu negantes pepulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 98:1)
poenas, ignominias omnes iam patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:3)
est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 286:2)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 355:1)
regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 386:2)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
an periclitamini quid animi habeam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 282)
verum periclitatus sum animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 233)
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3111)
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 291)
Quaeso, aequo animo patitor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2180)
L. Patitor tu item, cum ego te referiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2181)

SEARCH

MENU NAVIGATION