라틴어 문장 검색

Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:3)
Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:4)
Nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:3)
Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:5)
Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:6)
sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:5)
Ut vobis," inquit, " videtur, praebebit se periculis fortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 26:1)
Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:5)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:6)
Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:8)
Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:4)
Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:3)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION