라틴어 문장 검색

sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:6)
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:10)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:2)
Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:3)
aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:3)
dissentire adversari vocem atque legis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:4)
Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:5)
Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:2)
nam quibus locis in ambiguo defendimus earn significatio- nem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 3:1)
Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:10)
Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:1)
Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:2)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
Visne igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION