라틴어 문장 검색

nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:1)
quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:2)
et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 262:1)
alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:4)
non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:5)
ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 234:3)
nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 330:1)
metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:2)
An sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 130:3)
et contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est dictatura deposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:5)
si agenda est navalium cura, et armorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:6)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
ut, si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 253:1)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION