라틴어 문장 검색

Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
(카이사르, 아프리카 전기 37:8)
' Itaque traditos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.
(카이사르, 아프리카 전기 54:9)
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장56)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장31)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:5)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:1)
ut in singula genera anguium singula medendi genera praeciperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:3)
nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae in singulis sarmentis conspiciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:2)
singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:5)
denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis - divitiae, ut utare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:6)
quae enim, singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 128:3)
Atque etiam, quot et sunt laudandae civitates et fuerunt, quoniam id est in rerum natura longe maximi consilii, constituere eam rem publicam, quae possit esse diuturna, si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur virorum excellentium multitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 8:2)
ego certe singulos eius versus singula [eius] testimonia puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 8 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION