라틴어 문장 검색

haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장29)
Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)
in eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장46)
ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci κυκλικην` κίνησιν appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장2)
scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장9)
quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장11)
itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장20)
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장20)
Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장10)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 2:1)
voces artes fecunditates ex arte venientes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 521)
ars adeo latet arte sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:5)
si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 279:1)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION