라틴어 문장 검색

Dolor nos admonet fidei servitium pro bono communi semper esse spei servitium, quae in futurum prospicit, dum scimus tantum a Deo, ex futuro quod de Iesu resuscitato venit, nostram societatem firma stabiliaque fundamenta invenire posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:1)
Hoc in sensu fides cum spe iungitur quia, etiamsi nostrum tabernaculum hic dissolvitur, habitationem habemus aeternam quam Deus iam inchoavit in Christo, in eius corpore (cfr 2 Cor 4,16-5,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:2)
Virtus fidei, spei et caritatis (cfr 1 Thess 1,3;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:3)
Una cum fide et caritate, spes nos proicit in futurum certum, quod in diverso prospectu ponitur pro vanis propositis mundi idolorum, sed novum impulsum novamque vim in cotidiana vita agenda tribuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:1)
In contextu Evangelii secundum Lucam mentio de corde bono et optimo, quod attinet ad Verbum auditum et retentum, effigiem constituit implicitam fidei Virginis Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:3)
Mater Domini est perfecta fidei icona, prout asseruit sancta Elisabeth:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:5)
59. In Maria, Filia Sion, perficitur diuturna historia fidei Veteris Testamenti per narrationem tot fidelium mulierum, incipiens a Sara, mulierum quae, iuxta Patriarchas, sedes erant in qua Dei promissio adimplebatur novaque vita oriebatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:1)
Sanctus Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone venustam profert sententiam asserens Mariam, dum nuntium Angeli excipiebat, percepisse « fidem et gaudium ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:3)
Maria in sua vita fidei peregrinationem complevit, Filium suum insequens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:5)
Ita in Maria iter fidei Veteris Testamenti assumitur in sequela Iesu et transformari sinit ab Eo, in intuitum ingrediens proprium Filii Dei incarnati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:6)
Nobis dicere liceat in beata Virgine Maria ea adimpleri, in quibus supra institimus, nempe credentem in sua fidei confessione prorsus implicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:1)
In media fide exstat confessio Iesu, Filii Dei, nati ex muliere, qui nos per Spiritus Sancti donum inducit in adoptionem filiorum (cfr Gal 4,4-6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:12)
60. Ad Mariam, Matrem Ecclesiae et Matrem fidei nostrae, convertimus nos orantes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 117:1)
Adiuva, Mater, fidem nostram!
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 118:1)
Adiuva nos ut amore eius attingamur, ut fide eum attingere valeamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION