라틴어 문장 검색

Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur, quo facilius, quae volunt, explicent, sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:3)
cui si concedere nolis, multa poetarum veniat manus, auxilio quaesit mihi—nam multo plures sumus—, ac veluti teIudaei cogemus in hanc concedere turbam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장82)
turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam.
(카이사르, 아프리카 전기 31:13)
cui si concedere nolis, multa poetarum veniat manus, auxilio quae sit mihi - nam multo plures sumus - , ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:19)
et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:8)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut valetudinis imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:1)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION