라틴어 문장 검색

Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:2)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiamsi antea non videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 133:4)
Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:2)
Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere aut emori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:3)
ita fit ut Demosthenes certe possit sum- misse dicere, elate Lysias fortasse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 1:1)
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:2)
Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:3)
Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:1)
Quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 10:2)
Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 11:1)
Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:1)
Quis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:1)
id fieri vitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION