라틴어 문장 검색

idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque praecipiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:2)
hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:1)
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:2)
optime igitur idem, qui omnia, Cicero praeceperat, quae supra ex Oratore posui;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 331:1)
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:3)
nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris est, iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:1)
praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:1)
quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:2)
id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia rerum sit humanarumque coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:2)
iam de , responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:4)
verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 95:1)
veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 149:1)
illud certum erit neminem peius agere quam qui displicente causa placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:5)
necesse est enim extra causam sit quod placet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:6)
atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 168:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION