라틴어 문장 검색

faciens ut corpus singulis temporis particulis singulas describat rectas CD, DE, EF, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:11)
situm in utroque cubo, vires quas particulae omnes secundum plana FGH, fgh exercent in omnes, sunt ut vires quas singulae exercent in singulas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 43:14)
sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium singulas, partitio singularum partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium locos distributio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 7:1)
aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:3)
quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:7)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:3)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
Singula ornamenta circi singula templa sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:6)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)
Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de singulis exponere rebus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말63)
ad eas autem regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus describantur, quod erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI, quod V erit, XXV.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말20)
Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장9)
Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:8)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini, singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION