라틴어 문장 검색

- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
in relicum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 454:2)
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 455:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:2)
summotis deinde a templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset - mortuus enim post captam Claudius consul erat - ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 461:1)
in consilio inquit arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 464:1)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:1)
secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:2)
haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 493:1)
nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 494:1)
cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 498:1)
hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 506:1)
in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION