라틴어 문장 검색

Haec est quoque fidei laetitia, unitas visionis in uno corpore et uno Spiritu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:9)
« Nisi una est, fides non est ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:11)
Fides una est in primis ob unitatem Dei, quem novimus et confitemur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 90:2)
Omnes fidei articuli respiciunt Eum, viae sunt ut cognoscatur eius esse et agere, quocirca unitatem habent superiorem qualibet alia, quam mente nostra effingere possumus, unitatem habent quae divitiis nos auget, quoniam nobiscum se communicat nosque unum efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 90:3)
Fides insuper una est, quia ad unum Dominum se vertit, ad vitam Iesu, ad specificam eius historiam, quam nobiscum communicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:1)
Illi asserebant duo esse fidei genera:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:3)
genus nempe rudis fidei, fidei simplicium, imperfectae, quae permanebat iuxta gradum carnis Christi atque contemplationis eius mysteriorum;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:4)
Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:6)
Quamobrem non differt fides inter « eum qui valde praevalet in sermone » et eum qui est « infirmus in dicendo », inter eum qui multum potest et eum qui minus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:7)
nec prior fidem « amplificat neque is qui minus deminorat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:8)
Denique fides una est, quoniam ab universa Ecclesia participatur, quae est unum corpus et unus Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:1)
Eandem fidem profitentes, eadem petra innitimur, transformamur ab eodem Spiritu amoris, unicam diffundimus lucem et unicum habemus intuitum ad realitatem contemplandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:3)
48. Cum fides una sit, profitenda est in omni puritate et integritate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:1)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)
Quaevis aetas invenire potest aspectus fidei facilius vel difficilius admittendos:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION