라틴어 문장 검색

sie mors in Domini consumpta est corpore Christi, sic periit, solitum dum non habet arida pastum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3311)
septimus hebdomadi venit superaddere sextae hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum cuncta remittentem contractibus inlaqueata multimodis, hominemque hominis de morte levantem, inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3328)
destituit natura quidem destructa coactae telluris formam, mortique obnoxia cessit:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3346)
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3350)
si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa, nec verus Deus est, operis quem gloria prodit esse Deum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3355)
veniam quibus ille revenit calcata de morte viis:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3362)
debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri reddat curtum aliquid, quamvis iam curta vorarit corpora;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3370)
debilitas tamen et violentia morbi virtus mortis erat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3371)
hic somnus ad tempus datus est forma mortis perpetis:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum10)
tunc mortis oppressus vigor, tunc lex subacta est Tartari, tunc vis diei fortior noctem coegit cedere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum21)
his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
hic est quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis, fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum2)
illum fusile numen execrantem et curvare caput sub expolita aeris materia nefas putantem plebs dirae Babylonis ac tyrannus morti subdiderant, feris dicarant saevis protinus haustibus vorandum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum13)
his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum38)
quaesitor ille solus animaeque corporisque, ensisque bis timendus prima ac secunda mors est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum19)

SEARCH

MENU NAVIGATION