라틴어 문장 검색

inde debellatum veramque pacem, non fluxa ut ante fide Celtiberos fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:2)
neque tantum acie vicit sed castra quoque eodem die cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 613:1)
vicit sententia quae diem non proferebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 2:3)
hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 196:1)
Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C. Claudium misit ut cum exercitu ad se in Galliam veniret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 200:1)
victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 221:2)
spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 234:1)
castra etiam eo die expugnata debellatumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 315:3)
Celtiberos victos in deditionem accepit, monumentumque operum suorum Gracchurim oppidum in Hispania constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI4)
claram victoriam vincendo pugnantes, non saeviendo in afflictos fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 85:3)
victurum exigua ac prope nulla spes erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 170:2)
tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:2)
Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 249:1)
comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decretum Thebis fecit ne Boeotarchae urbibus reciperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 459:2)
sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 467:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION