라틴어 문장 검색

Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 8:1)
Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late, visa pleraque narrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 1:1)
Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 4:1)
quod utrumque dissonare videtur a veritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 6:2)
Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 24:1)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
Inibi aurae salubriter spirant, et aer est tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit, per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 8:1)
Iulianus vero iam tertio consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum, nullus meminerat gestum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 1:2)
Dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes colligantur robusti, compagem (ne dissiliat) continentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 4:2)
Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 7:2)
Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi, victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainan superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi, praefecti praetorio, sceleste iuvantibus paucis, in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 17:2)
Maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas alias supplicantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 25:1)
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 18:1)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION