라틴어 문장 검색

sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:2)
Iis igitur adsentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:1)
"Eis igitur assentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 52:1)
nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, dicere praecipuae molior artis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:176)
arte mea capta est, arte tenenda mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:10)
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis et specus in medio (natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:4)
nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est, ars summa materia optima melior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 321:5)
Et eciam Pamfilus dixit, Ars animos frangit et firmas diruit urbes, Arte cadunt turres, arte levatur honus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:3)
nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:3)
caestus artemque reponit et arma deposuit et arti renuntiavit, id est κατάλυσιν fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4841)
Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:3)
Nam si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque eorum P. Mucius optime fecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:1)
ut in ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 69:2)
In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum est, quo modo iudicetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:2)
Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION