라틴어 문장 검색

maxima debetur puero reverentia, siquid turpe paras;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV13)
"si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV89)
huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV37)
Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 2:1)
Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 31:3)
Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 1:1)
Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:2)
Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 24:3)
Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 5:1)
omnia enim debet, mortali corpore quae sunt, infinita aetas consumpse ante acta diesque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:11)
tactus enim leti satis esset causa profecto, quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum contextum vis deberet dissolvere quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:2)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:8)
Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid aut aliis fungi debebit agentibus ipsum aut erit ut possint in eo res esse gerique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:11)
at quoniam supra docui nil posse creari de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari, esse inmortali primordia corpore debent, dissolui quo quaeque supremo tempore possint, materies ut subpeditet rebus reparandis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION