라틴어 문장 검색

Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:1)
sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:1)
- , sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:2)
in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:3)
itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 1:2)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 1:2)
passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:3)
id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:2)
nisi putamus eum cium venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:3)
. . .ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 3:1)
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:1)
quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 4:3)
Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION