라틴어 문장 검색

Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:6)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
fidem corrumpere significat communionem cum Domino corrumpere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:8)
Fidei unitas ergo est tamquam unitas corporis viventis, prout merito docuit beatus Ioannes Henricus Newman cum, inter peculiaria signa quibus distinguitur temporalis continuatio doctrinae, enumerabat eius potestatem in se omnia quae invenit assumendi, in diversis locis in quo praesens est, in diversis culturis in quibus versatur, omnia purificans et ad meliorem expressionem redigens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:9)
Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:10)
49. Ad praestandum servitium unitati fidei eiusque integrae transmissioni Dominus Ecclesiae tradidit donum apostolicae successionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:1)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Quare Magisterium iugiter loquitur oboediens Verbo originario, in quo reponitur fides, et est commendabile quoniam Verbo committitur quod audit, custodit et explanat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:5)
Fides ac bonum commune
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 97:1)
50. Historiam exponens patriarcharum iustorumque Veteris Testamenti, Epistula ad Hebraeos in lucem profert praecipuum eorum fidei aspectum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:1)
Deinde apparet Abraham, de quo affirmatur quod « per fidem » in tentoriis morabatur, exspectans firma fundamenta habentem civitatem (cfr Heb 11,9-10).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:4)
Oritur ergo, quoad fidem, nova quaedam fiducia, nova quaedam soliditas, quam Deus tantummodo largiri potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:5)
Fides revelat quam firma possint esse vincula inter homines, cum inter eosdem Deus praesens efficitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:7)
fides illuminat etiam necessitudines inter homines, quia oritur ex amore et sequitur dynamicam amoris Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION