라틴어 문장 검색

neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc Castaliae vocalibus undis invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum2)
longa retro series, trepidum si Martis operti agricolam infandis condentem proelia sulcis expediam penitusque sequar, quo carmine muris iusserit Amphion Tyrios accedere montes, unde graves irae cognata in moenia Baccho, quod saevae Iunonis opus, cui sumpserit arcus infelix Athamas, cur non expaverit ingens Ionium socio casura Palaemone mater, atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi praeteriisse sinam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권3)
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis, incipit ex alto - grave et immutabile sanctis pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권70)
at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu, reddidit haec:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권102)
illa graves oculos languentiaque ora paene movet vivoque etiam pallescit in auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권190)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
"non somni tibi tempus, iners, qui nocte sub alta, germani secure, iaces, ingentia dudum acta vocant rerumque graves, ignave, paratus, tu, veluti magnum si iam tollentibus austris Ionium nigra iaceat sub nube magister immemor armorum versantisque aequora clavi, cunctaris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권36)
exedere animum dolor iraque demens et, qua non gravior mortalibus addita curis, spes, ubi longa venit, talem sub pectore nubem consilii volvens Dircen Cadmique negatas adparat ire domos, veluti dux taurus amata valle carens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권118)
singultibus artum exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent undantem fletu galeam, eum multa gementi pone gravis curvas perfringit lancea costas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권248)
"et nunc maesta quidem grave et inlaetabile munus, ut timeam doleamque, rogo;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권296)
sic Eriphylaeos aurum fatale penates inrupit scelerumque ingentia semina movit, et grave Tisiphone risit gavisa futuris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권92)
procul ipse gravi metuendus in hasta eminet et clipeo victum Pythona coruscat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권97)
lyncis et arma mirantem gravioris eri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권120)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
"una gravi penitus latet obruta caelo Lemnos,in hane tristes nebulae,et plagacaeca superne texitur, una vagis Lemnos non agnita nautis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권87)

SEARCH

MENU NAVIGATION