라틴어 문장 검색

neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando - ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat - sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 259:1)
quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 277:2)
ab Tusculo legiones reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 281:3)
ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 288:2)
nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas patres censuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 290:2)
is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 296:1)
ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:2)
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:4)
namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 322:4)
iisdem opibus obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 332:1)
et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones, longa societate militiam Romanam edoctae, restabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:1)
sed eques immissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:2)
fusi hostes Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:1)
prius circumactus est annus quam a Velitris reducerentur legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 397:1)
dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION