라틴어 문장 검색

ac tenendum quidem semper est has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말287)
quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:11)
Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:4)
mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi, quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:3)
Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:5)
de communi hominum memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 58:5)
non videt autem, quod minimum est, formam suam (quamquam fortasse id quoque, sed relinquamus);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:5)
qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab is semper sevocavissent essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, is ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:3)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:1)
Idem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:7)
Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:11)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
prius qua/m ferae volucre/sque - metuit, ne laceratis membris minus bene utatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:4)
qui cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION