라틴어 문장 검색

quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:2)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)
multique erant qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 657:1)
ne ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 705:2)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 754:1)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
natura hoc ita comparatum est ut qui apud multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter publicum commodum videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:1)
nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:2)
orare eum collegamque ut capesserent rem publicam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:1)
iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et si licet inquit, consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 792:1)
cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 793:1)
eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre, agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 795:2)
vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 803:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION