라틴어 문장 검색

Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:4)
Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:3)
Voluit quidem ille - neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, - sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:2)
multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures quam sequaris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 186:4)
cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis aestumanda sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:3)
Hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad omnis fabulas excitetur ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 25:3)
Nec enim omnia nec tanta visimus quanta sunt, sed acies nostra aperit sibi investigandi viam et fundamenta vero iacit, ut inquisitio transeat ex apertis in obscura et aliquid ipso mundo inveniat antiquius :
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:1)
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
(세네카, De Providentia, book 1 12:1)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:1)
Unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:3)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
" Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."
(세네카, De Providentia, book 1 44:6)
quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.
(세네카, De Providentia, book 1 49:4)
Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit.
(세네카, De Providentia, book 1 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION