라틴어 문장 검색

nec ut placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:3)
an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:8)
Primum enim videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) - tolli autem omnia si visa tollantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 144:2)
ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:1)
quaero tamen quem sequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:3)
Ex is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:16)
Ad vos nunc refero quem sequar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:2)
Cupio sequi Stoicos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:5)
liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:4)
'huic Stoico non videris'. Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:6)
possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar - cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:5)
quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur - sed si eum ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas et recta ratio mihi obversetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:6)
alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:3)
audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION