라틴어 문장 검색

in armis omnia sita.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장12)
Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장3)
Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장5)
Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장2)
alii fugere, alii arma capere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장4)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
Ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장9)
Igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장13)
communire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장4)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장5)
Romani signorum et armorum [et] aliquanto numero, hostium paucorum potiti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장11)
nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장12)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
arma, non supellectilem decori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장73)

SEARCH

MENU NAVIGATION