라틴어 문장 검색

Prospicere in pace oportet, quod bellum iuvet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 522)
Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 752)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:4)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Astartes, ut Arabiae Dusares, ut Noricis Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:2)
Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:1)
Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:3)
Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum miles.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:2)
Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur,1 unde sumuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:6)
qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:8)
Qui etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus, uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:3)
Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata declarauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:5)
Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:7)
At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION