라틴어 문장 검색

exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam fidem consulis habiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 62:1)
ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret quo in statu res Africae essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 66:1)
illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum - eum autem Italia terminari - negabant dictatorem dici posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 71:1)
M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 72:1)
si consul noluisset, praetor populum rogaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 72:2)
cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque scivit ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 73:1)
sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 74:1)
ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 75:1)
Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent, ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 79:1)
exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 84:1)
declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus quartum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 87:2)
Crassus Licinius nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:2)
Q. Fabio Maximo quintum, Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 103:1)
M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 107:2)
conquisitos eos consules in Siciliam miserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION