라틴어 문장 검색

ibi quoque inter factiones erat certamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:2)
erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 204:1)
ibi Romanis - quattuor milia autem hominum erant - praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 212:1)
qui moveri non ausus cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio quod ibi Macedonum erat cum multis vulneribus repulsus Lychnidum copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 231:2)
ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 249:1)
ibi ad mille occisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 257:1)
ibi pedes tendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 64:1)
ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 126:2)
ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 129:3)
ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 130:2)
ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:2)
sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 144:1)
ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:2)
ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 190:1)
ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 276:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION