라틴어 문장 검색

Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
pugnantisque - quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est - inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 621:2)
in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 624:2)
et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 675:2)
non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 34:2)
Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 81:1)
et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:2)
nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 88:2)
Sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hostibus sis, viceris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 109:1)
Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 228:1)
Maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 326:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION