라틴어 문장 검색

Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장9)
Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장6)
Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장5)
Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장6)
Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장21)
Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장26)
Fratri, quem minime decuit, propinquos per scelus vitam eripuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장32)
ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장49)
Iam iam, frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장50)
Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장10)
Post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장4)
Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장8)
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturauere iter pergere, Cyrenenses tardius iere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION