라틴어 문장 검색

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:2)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:1)
et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 156:1)
deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 395:1)
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo, ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 218)
nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 219)
ille olim habuit ignem qui signum daret, hunc ipsum exurit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 911)
E. Ignem ingentem fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 289)
H. Ignem ingentem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 290)
digne autem coqui nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex, aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 19)
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 52)
Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1155)
Da illi cantharum, extingue ignem, si cor uritur, caput ne ardescat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION