라틴어 문장 검색

id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 154:1)
caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis quas scripsissent legionibus quas videretur consuli darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 165:1)
senatum deinde censores legerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 167:1)
septem de senatu eiecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 167:3)
saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 173:1)
eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 188:1)
M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps senatus lectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha8)
gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 167:1)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)
Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 180:1)
senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:1)
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:2)
ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 195:1)
ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 197:1)
itaque senatus consultum factum est, ut Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION