라틴어 문장 검색

Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur ".
그러니 이제 사람을 보내어 너의 집짐승과 들에 있는 너의 모든 것을 안전한 곳으로 옮겨라. 미처 집 안으로 들어오지 못하고 들에 남은 사람이나 짐승은 모두 우박에 맞아 죽을 것이다.’” (불가타 성경, 탈출기, 9장19)
ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
나는 너를 미워하는 자들뿐만 아니라, 네가 함께 즐기던 정부들과 네가 사랑하던 자들을 모두 모아들이겠다. 그들을 사방에서 너에게로 모아들인 다음, 그들 앞에서 네 알몸을 드러내어, 그들이 그 알몸을 다 보게 하겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장37)
Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:1)
Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam heredes succedere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:5)
et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus, congregatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:5)
"Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:20)
Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)
"Quoties volui congregare filios tuos, quasi gallina pullos suos, etc. (Luc. XIII, 34);
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:41)
Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet, nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Descrescit etiam amor, si ultra quam deceat contingat amantem divitias congregare vel pro rebus modicis facile litigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:13)
Ego sum Christus uobis repromissus, qui ad salutem uestram ueni, ut uos, qui dispersi estis, congregem et defendam.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:25)
- Quomodo Solymanus dux, congregatis Turcis, praedictum castrum expugnaverit, quosdam captivos duxerit, reliquos occiderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 35:3)
Quibus congregatis, post duos dies Teutonicorum victoriae, ad urbem Nicaeam revertitur de terra longinqua cum adunatione validissima:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:2)
Nec mora, surgente primo diluculo quartae diei, per universa castra jubentur armari universi equites et pedites, et signis cornicinum intonare, et bellum congregari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:5)
Armati vero, et universi congregati ad viginti quinque millia peditum et quingentos equites toricatos, viam insistunt ad urbem Nicaeam, ut ducem Solymanum et caeteros Turcos, bello lacessentes, [0403B] in ultionem confratrum cum eis pralium committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION