라틴어 문장 검색

Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:1)
his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:1)
huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:1)
Nam invidiosa lege [Mamilia quaestio] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:3)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)
His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:7)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in re publica ipsius dignitati satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장3)
Gracchi P. F. fere aetate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:2)
F. aliquem numerum obtinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:3)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
ut Q. Metello F., ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION