라틴어 문장 검색

princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 305:1)
Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat, quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 409:1)
sigea duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio a Laomedonte simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή. freta lata relucent incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3121)
sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6198)

SEARCH

MENU NAVIGATION