라틴어 문장 검색

Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)
" Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:2)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 1:12)
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures, nomine quem simili vita superba notat, si mulier patienda fuit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1117)
"Porsenna superbum Tarquinium impingens complevit milite Tusco Ianiculum quondam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 32)
"iam cum vallatam socio me clausit Etrusco Tarquinius:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 30)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:1)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 365:1)
has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 368:1)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION