라틴어 문장 검색

Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:1)
Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumptum est atque non nimium longe M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 46:1)
Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos mera estis, ut M. Cato ait, 'mortualia';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 4:3)
locum suggestumque unde verba fierent, sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 7:1)
id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 10:1)
Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 1:1)
IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 2:1)
M. Cato in Originibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 8:1)
Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, 'harenas' vitiose dici existimat, quod 'harena' numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque 'caelum' neque' triticum ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:4)
Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 18:1)
Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 1:1)
Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 1:1)
SITICINES scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium' sit Veteri, ubi Nouus Venerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, II 2:1)
Quid sit sculuae verbum positum apud M. Varronem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 1:1)
Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION