라틴어 문장 검색

quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
ut vero infames scopulos silvamque nefandam perventum, ceu nulla prius lamenta nec atri manassent imbres, sic ore miserrimus uno exoritur fragor, aspectuque accensa cruento turba furit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권49)
"tu - sed scopulos et aena precando flectere corda paro;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권105)
sic fatus, et alto membra locat scopulo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권182)
hinc fibrae et volucrum per nubila sermo astrorumque vices numerataque semina lunae Thessalicumque nefas, at non prior aureus ille sanguis avum scopulisque satae vel robore gentes mentibus his usae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권217)
huic armat Larissa viros, huic celsa Prosymna, aptior armentis Midea pecorosaque Phlius, quaeque pavet longa spumantem valle Charadron Neris, et ingenti turritae mole Cleonae et Lacedaemonium Thyrea lectura cruorem, iunguntur memores transmissi ab origine regis, qui Drepani scopulos et oliviferae Sicyonis culta serunt, quos pigra vado Strangilla taeenti lambit et anfractu riparum incurvus Elisson.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권20)
ut praeceps cumulo salit unda minantes in scopulos et fracta redit, sic ille furentem circuit expugnans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권300)
"qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque aut Cirrham tauris Anemorianque supinant Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam ferre sitim Python amnemque avertere ponto, omnibus immixtas cono super aspice laurus armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas hic deus innumera laxavit caede pharetras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권168)
"pareite, in haec ultro scopuli venere volentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권321)
ceu ventis alte cum elata resedit tempestas, surgunt scopuli quaesitaque nautis terra, et ab infestis descendunt aequora saxis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권235)
ipse profundis vallibus effugiens speluncae proximus amnis saxa inter scopulosque tacet 1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권39)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:1)
postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 118:1)
imminet maria is lacus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION