라틴어 문장 검색

"O Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 59:2)
Talibus atque aliis postquam convivia dictis implerunt, mensa somnum petiere remota, cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 61:1)
neu nescius erres, lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:2)
contempto munere Phoebi innuba permaneo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:9)
Phoebus quoque forsitan ipse vel non cognoscet vel dilexisse negabit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:14)
Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, et frustra coniunx oculis animoque Canentis exspectatus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:1)
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:2)
Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos aequore tinget equos, quam consequar omnia verbis in species translata novas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:1)
Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:6)
iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos fecit, quos aetas aspicit una semel.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 114)
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 338)
ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal ontulit auratumque togae donavit amictum, cuius religio tibi displicet, o pereuntum adsertor divum, solus qui restituendos Vulcani Martisque dolos venerisque peroras Saturnique senis lapides Phoebique furores, Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi, Isidis amissum semper plangentis Osirim mimica ridendaque suis sollemnia calvis, et quascumque solent Capitolia claudere larvas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권186)
O, dea certe - an Phoebi soror?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION