라틴어 문장 검색

Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante descensum est:
(카이사르, 내란기, 1권 5:4)
Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
(카이사르, 내란기, 1권 5:8)
Proximis diebus habetur extra urbem senatus.
(카이사르, 내란기, 1권 6:1)
Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat agit;
(카이사르, 내란기, 1권 6:2)
senatus virtutem constantiamque collaudat;
(카이사르, 내란기, 1권 6:3)
Statim de reliquis rebus ad senatum refertur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:7)
pecunia uti ex aerario Pompeio detur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:10)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Pompeium, qui amissa restituisse videatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse.
(카이사르, 내란기, 1권 7:6)
Quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet (qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus), factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi templis locisque editioribus occupatis:
(카이사르, 내란기, 1권 7:7)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:5)
Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta.
(카이사르, 내란기, 1권 8:8)
Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:9)
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
(카이사르, 내란기, 1권 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION