라틴어 문장 검색

optimae vero praeparationes erunt quae latuerint, it a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non Clodio Milo insidiatus esse videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 146:1)
alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:2)
et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 135:4)
hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Clodio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 144:4)
recte igitur Clodius ut hostis occiditur est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 371:4)
nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 371:6)
Profecto Clodius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 41:6)
post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 113:1)
mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 88:2)
An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, facere ausus esset vivo Milone, non dicam console?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:4)
quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat fine, continuatione emendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:1)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:3)
Quid, si miretur velocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:3)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION