라틴어 문장 검색

Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 3:1)
Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:7)
- sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:2)
Nam ut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:2)
eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:3)
Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:6)
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:1)
Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:5)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 35장1)
omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:4)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION